Ordensregel von 1128
(hier auf deutsch)
-
Qualiter divinum officium audiant.
Vos quidem propriis voluntatibus abrenuntiantes (BR prol. 3) atque alii
pro animarum suarum salute vobiscum ad terminum cum equis et armis summo
regi militantes matutinas et omne servitium integrum secundum canonicam
institutionem ac regularium (clericorum) sanctae civitatis consuetudinem
pio ac puro affectu audire universaliter studeatis.Idcirco, venerabiles
fratres, vobis maxime debetur, quia praesentis vitae luce despecta
contemptoque vestrorum corporum cruiatu seavientem mundum pro Dei amore
vilescere perenniter promisistis: divino cibo refecti et satiati ad
dominicis praeceptis eruditit et firmati post mysterii divini
consummationem nullus pavescat ad pugnam et paratus sit ad coronam.
-
Qualiter frateres absentes orent.
Ceterum si aliquis frater negotio orientalis christianitatis forte
remotus, quod saepius evenisse non dubitamus, et pro tali absentia Dei
servitium non audierit, pro matutinis XIII orationes dominicas ac pro
singulis horis VII sed pro vesperis novem dicere collaudamus ac libera
voce unanimiter affirmamus. Isti enim in salutifero labore ita directi
non pussunt occurrere hora competenti ad divinum officium (BR 50, 1),
sed si fieri potest, horae constitutae non praetereant (BR 50, 4) ante
institutum debitum.
-
Quid agitur pro fratribus defunctis.
Quando vere quislibet fratrum remanentium morti, quae nulli parcit,
impendit, quod est impossibile auferre, capellanis ac clericis vobiscum
ad terminum caritative summo sacerdoti servientibus creditum officium et
missam sollemniter pro eius anima Christo animi puritate iubemus offerre.
Fratres autem ibi astantes et in orationibus pro fratris defuncti salute
fideliter pernoctantes, centum orationes dominicas usque ad diem
septimum pro fratre defuncto persolvant, ita dico: ab illo die, quo eis
obitus fratris denuntiatus fuerit, usque ad praedictum diem centenarius
numerus perfectionis integritatem cum fraterna observatione habeat.
Adhuc nempe divina ac misericordissima caritate deprecamur atque
pastorali auctoriate iubemus, ut quotidie, sicuti fratri vivo cibus
dabatur vel debetur, ita quod est necessarium sustentationi huius vitae,
in cibo et potu tantum, cuidam pauperi donec ad quadragesimum diem
impendatur. Omnes enim alias oblationes, quas in morte fratrum et in
paschali sollemnitate ceterisque sollemitatibus domini, pauperum
commilitonum spontanea paupertas indiscrete reddare consueverat, omnino
prohibemus.
-
Capellani tantum victum et vestitum habeant.
Alias vero oblationes et omnia elemosinarum genera, quoquo modo fiant
capellanis vel aliis vobiscum ad tempus manentibus, unitati communis
capituli reddere pervigili cura praecipimus. Servitores itaque eccelisae
victum et vestitum secundum divinam auctoritatem tantum habeant et nil
amplius habere praesumant, nisi magister sponte caritative dederit.
-
De militibus defunctis, qui sunt ad terminum.
Sunt namque milites in domo Dei templique Salominis ad terminum
misericorditer vobiscum degentes, unde ineffabili miseratione vos
ragamus, deprecamurt ad ultimum obnixe iubemus, ut si interim tremenda
potestas ad ultimum diem aliquem perduxerit, divino amore ac fraterna
pieteata septem dies sustenationis pro anima eius quidam pauper habeat
et triginta orationes dominicas unusquisque dicat.
-
Ut nullus frater remanens oblationem faciat.
Decrevimus, ut superius dictum est, quod nullus fratrum remanentium
aliam oblationem agere praesumat, sed die noctuque mundo corde in sua
professione maneat, ut sapientissimo prophetarum in hoc se aequipollere
valeat: "Calicem salutatiris accipiam" (PS 116, 13) id es mortem, id est
morte mea mortem domini imitabor, quia sucut Christus pro me animam suam
posuit, ita et ego pro fratribus animam meam ponere sum paratus. Ecce
competentem oblationem, ecce hostiam viventem Deoque placentem.
-
De immoderata statione.
Quod autem auribus notris per verissimos testes insonuit, videlicet
immoderate et sine mensura stando divinum officium vos audire, ita fieri
non praecipimus immo vituperamus, sed finito psalmo: "Venite exultemus
domino" cum invitatorio et hymno omnes sedere (BR 9,5) tam fortes quam
debiles propter scandalum evitandum nos iubemus. Vobis vero residentibus
uno quoque psalmo finito in recitatione "Gloria patri" de sedibus
vestris ad altare supplicando ob reverentiam sanctae trinitatis ibi
nominatae surgere (BR 9,7) et debilibus inclinaredemonstramus. Sic etiam
in recitatione evangelii et ad "Te Deum laudamus" (vgl. BR 11,9) et per
totas laudes donec finito: "Benedicamus domino" stare ascribimus et
eandem regulam in matutins sanctae Mariae teneri iubemus.
-
De refectione conventus.
In uno quidem palatio, sed melius dicitur in refectorio, communiter
cibum vos accipere (conce)dimus, sed quandoque pro signorum ignoratia,
quod vobis fuerit necessariu, leniter ac privatim quaerere oportet. Si
omni tempore quae vobis necessaria sunt (BR 38,6) quaerenda sunt cum
omni humilitate et subiectione reverentiae (BR 6,7), potius ad mensam,
cum apostolus dicat: "Panem tuum cum silention manduca" (2 Thess 3,12),
et psalmista vos animare debet dicens: "Posui ori meo custodiam" (Ps 39,
2; BR 6,1), id est, apud me deliberavi, "ut non derelinquerem in lingua"
(BR 6,1), id est custovidi os meum, ne male loquerer.
-
De lectione.
In prandio et cena semper sit sancta lectio receitate (vgl. BR 38,1). Si
enim dominum diligimus, salutifera eius verba atque praecepta
intentissima aure desiderare debemus. Lector autem lectionum vobis
indicat tenere silentium.
-
De carnis refectione.
In hebdomada namque, nisi natalis dies domini vel pascha aut festum
sanctae Mariae vel omnium sanctorum evenerit, vobis ter refectio carnis
sufficiat (vgl. BR cap. 36 und 19, 4), quia assueta refectio vel
comestio carnium intelligitur honerosa corruptio corporum. Si vero in
die martis tale ieiunium evenerit, et esus carnium retrahatur, in
crastino abundanter vobis impendatur. Die autem dominico ominibis
milititbus ac fratribus remanentibus nec non et capellanis duo fercula
dari in honoresanctae resurrectionis bonum et idoneum nobis indubitanter
videtur. Alii autem, videlicet armigeri et clientes, uno contenti cum
gratiarum actione permaneant.
-
Qualiter milites manducare debent.
Duos et duos pro parapsidies paenuria manducare generaliter oportet,
atquesollerter unus de altero provideat, ne asperitas vitae vel furtiva
abstinentia incoummuni prandio intermisceatur. Hoc autem iuste
iudicamus, ut unusquisque miles ac frater aequalem et aequipollentem
vini mensuram per se soluus habeat.
-
Ut aliis diebus duo vel tria leguminis fercula sufficiant.
Aliis namque diebus, videlicet II und IV feria necnon et sabbato, duo
aut tria legminum vel aliorum ciborum fercula aut, ut ita dicam, cocta
pulmentaria omnibus sufficere credimus; et ita teneri iubemus, ut forte,
qui ex uno non potuerit edere, ex alio reficiatur (BR 39, 1-2)
-
Quo cibo sexta feria reficere oportet.
Sexta autem feria (vgl. BR cap. 41) cibum quadragesimalem ob reverentiam
dominicae passionis omni congregationi, remota infirmorum
imbeciliiatate, semel sufficere a festo omnium sanctorum usque in
pascha, nisi dies natalis domini vel festum sanctae Mariae aut
apostolorum evenerit, collaudamus. Alio vero tempore, nisi generale sit
ieiunium, bis reficiatur.
-
Post refectionem semper gratias referant.
Post prandium vero et cenam semper in ecclesia, si propre est, vel, si
ita non est, in eodem loco, summo procuratori nostro, qui est Christus,
gratias, ut decet, cum humiliato corde reffere inenodabiliter
praecipimus. Famulus aut pauperibus fragmenta, panibus tamen integris
reservatis, distribuere fraterna caritate debetur et iubetur.
-
Ut decima pars panis semper elemosinario detur.
Licet paupertatis praemium, quod est regnum caelorum, pauperibus spiritu
procul dubio debeatur, vobis tamen, quos christiana fides de illis
indubitanter fatetur, decimam totius panis quotitie elemosinario vestro
dare iubemus.
-
Ut collatio sit in arbitrio magistri.
Cum vero sol orientalem regionem deserit et ad hibernam descendit,
audito signo, ut est eiusdem regionis consuetudo, omnes vos ad completas
oportet incedere, at prius generalem collationem sumere praeoptamus.
Hanc autem collationem in dispositione et arbitrio magistri ponimus, ut,
quando voluerit, de aqua et, quando iubebit, misericorditer ex vino
temperato competenter recipiantur. Verum hoc non ad nimiam satietatem
oportet fieri, sed parcius, quia "vinum facit apostatare etium
sapientes" (Spr. 20, 1; BR 40, 6-7).
-
Ut finitis completis silentium teneatur.
Finitis itaque completis ad stratum ire oportet. Fratribus itaque a
completoriis exeuintibus nulla sit denuo licentia cuiquam loqui (BR 42,
8) in publico, nisi cogente necessitate. Armigero autem suo quae
dicturus est, leniter dicat. Est vero forsitan, ut in tali intervallo
vobis de completoriiis exeuntibus maxima necessitate cogente de militari
negotio vel de statu domus vestrae, quia dies ad hoc sufficere vobis non
creditur, cum quadam fratrum parte ipsum magistrum vel illum, cui domus
dominium post magistrum est debitum, oporteat loqui. Hoc autem ita fieri
iubemus, ideio quia (BR 6, 4-5) scriptum est: "in multiloquio non
effugies peccatum" (Spr 10, 19), et alibi: "mors et vita in manibus
linguae" (Spr 18, 21). In illo colloquio scurrilitates et verba otiosa
ac risum moventia (BR 6, 8), omnino prohibemus. Et vobis ad lectulos
eutibus dominicam orationem, si aliquis quid stultum locutus est, cum
humilatate et puritatis devotione dicere iubemus.
-
Ut fatigati ad matutinas non surgant.
Fatigatos nempe silites non, ita ut nobis est manifestum, surgere ad
matutinas collaudamus, sed assensu magistri vel illius, cui creditum
fuerit a magistro, eos quiescere et XIII orationes constitutas sic
cantare, ut mens ipsorum vico conecordet (BR, 19, 7) luxta illud
prophetae: "Psallite domino sapienter" (PS 47, 8) et illus: "In conseptu
angelorum psallam tibi" (PS 138, 1; BR 19, 4-5), nos unanimiter
collaudamus. Hoc tamen in arbitrio magistri semper consistere debet.
-
Ut comminitas victus inter fratres servetur.
Legitur in divina pagina: "dividebatur singulis, prout cuique opus erat"
(Apg 4, 35). Ideo non dicimus, ut sit personarum acceptio sed
infirmitatum debet esse consideratio. Ubique autem qui minus indiget,
agat Deo gratias et non constristetur. Qui vero plus indiget, humilietur
pro infirmatate, non extollatur pro misericordia, et ita omnia membra
erunt in pace (BR 34, 1-5). Hoc autem prohibemus, ut nulli immoderatam
abstinentiam amplecti liceat, sed communem vitam instanter teneat.
-
De qualitate et modo vestimenti.
Vestimenta quidem unios coloris semper esse iubemus, verbi gratia alba
vel nigra vel, ut ita dicam, burella. Omnibus autem militibus professis
in hieme et in aestate, si fieri potest, alba vestimenta concedimus, ut
qui tenebrosam vitam postposuerunt, per liquidam et albam suo conditori
reconciliari agnoscant. Quid albedo nis integra castitas? Castitas
securitas mentis, sanitas corporis est. Nisi enim unusquisque miles
castus perseveratverit, ad perpetuam requiem venire et Deum videre non
poterit, testante Paulo apostolo: "Pacem sectamini cum omnibus et
castimoniam (!), sine qua nemo videit deum" (Hebr. 12, 14). Sed quia
huiusmodi indumentum arrogantiae ac superfluitatis aestimatione carere
debet, talia ab omnibus haberi iubemus, ut solus leviter per se vestire
et exuere ac calceare et discalceare valeat. Procurator huius ministerii
pervigili cura hoc vitare (provideat), ne nimis longa aut nimis curta,
sed mensurata (BR 55,8) ipsis utentibus, secundum uniuscuiusque
quantitatem suis fratribus tribuat. Accipientes itaque nova, vetera
semper reddant, in praesenti reponenda in camera, vel ubi frater cuius
est ministerium, decreverit, propter armigeros et clientes et quandoque
pro pauperibus (BR 55,9).
-
Quod famuli alba vestimenta, id est pallia non habeant.
Hoc nempe, quod erat in domo Dei ac suorum militum templi sine
discretione ac consilio communis capituli, obnixe contradicimus et
funditus, quasi quoddam vitium peculiare, amputare praecipimus: Habebant
enim famuli et armigeri alba vestimenta, unde eveniebant damna
importabilia. Surrexerunt namque in ultramontanis partibus quidam
pseudofratres et coniugati et alli dicentes, se esse de templo, cum sint
de mundo. Hi nempe tantas contumelias totque damna militari ordini
acquisierunt, etiamque clientes renamentes plurima scandala oriri inde
superbiendo fecerunt. Habeant igitur assidue nigra; sed si talia non
possunt invenire, habeant qualia inveniri possunt in illa provincia qua
degunt, aut quod vilius unius coloris comparari potest (BR 55,7),
videlicet burella.
-
Quod milites remanentes tantum alba habeant.
Nulli ergo concessum est, candidas chlamydes deffere aut alba pallia
habere nisi supranominatis militibus Christi.
-
Ut vetusta armigeris dividantur.
Procurator id est dator pannorum omni observantia veteres semper
armingeris et clientibus et quandoque pauperibus fideliter aequaliterque
erogare intendat.
-
Ut pelibus agnorum utantur.
Decrevimus communi consilio, ut nullus frater remanens per (hiemem)
pelles aut pelliciam vel alquid tale, quod ad usum corporis pertineat,
etiamque coopertorium, nisi agnorum vel arietum habeat.
-
Cupiens otpima, deteriora habeat.
Si aliquis frater remanens ex debito aut ex motu superbiae pulchra vel
optima habere voluerit, ex tali praesumptione procul dubio vilissima
meruit.
-
Ut quantitas et qulitas vestimentorum servetur.
Quantitatem secundum corporum magnitudinem largitatemque vestimentorum
observare oportet: Dator pannorum sit in hoc curriosus.
-
Ut dator pannorum in pannis aequalitatem servet.
Longitudinem, ut superius dictum est, cus aequali mensura, ut ne
susurronum vel criminatorum aliquid oculus notare praesumat, procurator
fraterno intuitu consideret, et in omnibus supradictis Dei retributionem
humiliter cogitet (BR 55, 21-22).
-
De superfluitate capillorum.
Omnes fratres remanentes principaliter ita tonsos habere capillos
oportet, ut ante et retro regulariter et ordinate considerari possint,
et in barba ac grennonibus eadem regula indeclinabiliter observetur, ne
superfluitas aut factiae vitum ibi denotetur. Servientibus enim summe
conditori munditia interius exteriusque valde necessaria, eo ipso
attestante, qui ait: "Estote mundi" (Jes. 1, 16), quia "ego mundos sum"
(Ijob 33, 9).
-
De ristris et laqueis.
De rostris et laqueis, manifestum est esse gentile, et cum abhominabile
hoc omnibus agnoscatur, prohibemus et contradicimus, ut aliquis ea non
habeat, immo prorsus careat. Aliis autem ad tempus famulantibus rostra
et laqueos et capillorem superfluitatam et vestium immoderatam
longitudinem habere non permittimus sed omnino contradicimus.
-
De numero equorum et armigerorum.
Unicuique vestrorum militum tres equos licet habere, quia domus Dei
templique Salomonis eximia paupertas amplius non permittit in
praesentiarum augere, nisi cum licentia magistri. Solum autem armingerum
singulis militibus eadem causa concedimus.
-
Nullus armigerum gratis servientem feriat.
Sed si gratis et caritative ille armiger cuiquam militi servit, non
licet ei eum verberare, nec etiam qualibet culpa percutere (Vgl. BR cap.
70).
-
Qualiter ad tempus remanentes recipiantur.
Omnibus militibus servire Jesu Christo animi puritate in eadem domo ad
terminum cupientibus equos in tali cottidiano negotio idoneos et arma et
quidquid eis necessarium fuerit, emere fideliter iubemus. Deinde vero ex
utraque parte, aequalitate servata, bonum et utile appreciare equos
iudicamus. Habeatur itaque pretium in scripto, ne oblivioni tradatur, et
quidquid milit vel equis eius aut armigero erit ad victurm necessarium
etiamque ferra equorum secundum facultatem domus ex eadem domo fraterna
caritate impendatur. Si vero interim equos suos miles aliquo eventu in
hoc servitio amiserit, magister, si facundia domus hoc (permittit),
alios adminstret. Adveniente autem ternino repatriandi, medietatem
pretii ipse miles divino amore concedat, alteram ex communi fratrum, si
ei placeat, recipiat.
-
Quod nullus iuxta propriam voluntatem incedat.
Convenit his nempe militibus, qui nihil sibi Christo aliquid carius
existimant, propter servitium sanctum quod professi sunt, seu propter
gloriam summae beatitudinis vel metum gehennea, ut oboedientiam
indesinenter magistro teneant. Tenenda est itaque, ut mox ubi aliquid
imperatum a magistro fuerit vel ab illo, cui magister mandatum dederit,
sine mora ac si divinitus imperetur, moram pati nesciant in faciendo. De
talibus enim ipsa veritas dicit: "Obauditu auris oboedivit mihi" (Ps 18,
45; Br 5, 2-5). Ergo hii (!) tales milites propriam voluntatem
reliquentes (BR 5,7) et alii (!) ad terminum servientes deprecamur et
firmiter eis iubemus, ut sine magistri licentia, vel cui creditum hoc
fuerit, in villam ire non praesumant, praeter noctu ad Sepulcrum et ad
orationes quae intra muros sanctae civitatis continentur. Hi vero ita
ambulantes non sine custode, id est none sine milite aut fratre
remanente nec in die nec in nocte iter inchoare audeant. In exercitu
namque, postquam hospitati fuerint, nullus miles aut armiger aut famulus
per atria aliorum militum causa videndi vel cum aliquo loquendi sine
iussu, ut dictum est superius, incedat.Itaque dommuni consilio
affirmamus, ut in tali domo ordinata a Deo, nullus secundum propriam
voluntatem militet aut qiiescat, sed secundum magistri imperium totus se
incumbat, ut illam domini sententiam imitari valeat, qua dicit: "Non
veni facere voluntatem meam, sed eius, qui misit me." (Joh. 6, 38, BR 5,
13).
-
Ut nullus nomantim quod erit ei necessarium quaerat.
Hanc proprie consuetudinem inter ceteras ascribere iubemus et cum omni
consideratione ob vitium quaerendi teneri praecipimus. Nullus igitur
frater remanens assignanter et nominatim equum aut equitateram vel arma
quaerere debet. Quo modo ergo, si vero eius infirmitas aut equorum
suorum debilitas aut armorum suorum gravitas talis esse agnoscitur, ut
sic incedere sit damnum commune, veniat magistro vel cui est debitum
ministerium post magistrum, et causam vera fide et pura firmitate ei
demonstret. Inde namque in dispositione magistri vel post eum
procuratoris res se habet.
-
De frenis et calcaribus.
Nolumus omnino, ut aurum vel argentum quae sunt divitae perculiares, in
frenis aut in pectoralibus vel calcaribus vel in strevis unquam appareat
nec alicui fratri remanenti emere liceat. Si vero caritative talia
vetera instrumenta data fuerint, aurum et argentum taliter coloretur, ne
splendidus color vel decor ceteris arrogantia videatur. Si nova data
fuerint, magister provideat de talibus, quid faciat.
-
Tegimen in hastis et clipeis non habeatur.
Tegimen autem in clipeis et hastis et furelli in lanceis non habeantur,
quia haec non proficuum immo damnum nobis omnibus intelliguntur.
-
De manducariis equorum.
Nullus autem frater facere praesumat manducaria linea vel lanea idcirco
principaliter facta nec habeat ulla excepto profinello.
-
De licentia magistri.
Licet magistro cuiquam dare equos vel arma vel quamlibet rem cuiuslibet
dare. At cuius res data fuerit, non pigeat ei, quia pro certo habeat, si
inde iratus fuerit, contra Deum agit (vgl. BR 54, 4). Utilis res cunctis
hoc praeceptum a nobis constitutum, ut indeclinabiliter amodo teneatur.
-
Cambiare vel quarere nullus audeat.
Nunc aliud restat, ut nullus audeat cambiare sua, frater cum fratre,
sine licentia magistri et aliquid quaerere, nisi frater fratri et si
parva res, vilis non magna.
-
De quaestu et acceptione.
Verum enimvero si aliqua res sine queastu cuilibet fratri gratis data
fuerit, deferat magistro vel dapifero. Si vero aliter suus amicus vel
parens dare nisi ad suum opus noluerit, hoc prorsus non recipiat, donec
icentiam a suo magistro habeat. In hac autem praedicata regula
ministratores non continentur, quibus specialiter hoc ministerium
debetur et conceditur.
-
De malo et sacco.
Sacculus et mala cum firmatura non conceduntur; sic exponantur, ne
habeantur absque magistri licentia vel cui creduntur post eum domus
negotia. In hoc praesenti capitulo procuratores et per diversas
provincias degentes non continentur, nec ipse magister intelligutur.
-
De legatione litterarum.
Nullatenus (BR 54, 1) cuiquam fratrum litteras liceat a parentibus suis
neque a quoquam hominum nec sibi invicem accipere vel dare sine iussu
magistri vel procuratoris. Postquam licentiam frater habuerit, in
magistri praesentia, si ei placeat, legantur. Si vero etiam a parentibus
suis ei quicquam directum fuerit, non praesumat sucipere illud, nisi
prius indicatum fuerit (BR 54,2) magistro. In hoc autem capitulo
magister et domus procuratores non continentur.
-
De fabulatione propriarum culparum.
Cum omne verbum otiosum (vgl. Mt 12, 36) generare agnoscatur peccatum,
quid ipsi iactantes depropriis culpis ante districtum iudicem dicturi
sunt? Ostendit propheta, qui ait: "Obmutui et silui a bonis" (Ps 39, 3).
Si a bonis eloquiis propter taciturnitatem interdum debet taceri, quanto
magis a malis verbis propter poenam peccati debet cessari? (Br 6,2).
Vetamus igitur et audacter contradicimus, ne aliquis frater remanens
probrositates, (vel) ut melius dicam, stultitias, quas in saeculo in
militari negotio enormiter egit, et carnis delectationes miserimarum
mulierum cum fratre suo vel aliquo alio commemorare audeat. Et si forte
aliquem talia sibi referentem audierit, obmutescere faciat vel quam
citius poterit, vcicino pede oboedientiae (BR 5,8) inde discedat et olei
venditori aurem cordis non praebeat.
-
Quod nullus cum ave accipiat aliam avem.
Quod nullus avem cum alia ave accipere audeat nos communiter iudicamus.
Non convenit enim religioso mundanis delectationibus inhaerere, sed
domini praecepta libenter audire, orationi frequenter incumbere, mala
sua praeterita cum lacrimis vel gemitu cotidie Deo in oratione confiteri
(BR 4,55-57). Cum homine quidem talia operante cum accipitre vel alia
ave nullus frater remanens hac principali causa ire praesumat.
-
Ut omnem occasionem venationis caveant.
Cum omni religioso ire deceat simpliciter et sine risu, humiliter et non
multa verba sed rationabilia loqui et non sit clamosus in voce (BR
7,60), specialiter iniungimus et praecipimus omni fratri professo, ne in
bosco cum arcu vel abalista iaculari audeat, nec cum illo, qui hoc
fecerit, ideo pergat, nisi gratia eum custodiendi a perfido gentili,
quoniam est certum, quod vobis specialiter creditum est et debitum pro
fratribus vestris animas ponere (vgl. 1 Joh 3, 16) etiamque incredulos,
qui semper virginis filio inimicantur, de terra delere; - ne cum cane
sit ausus clamare vel garrulare, nec equum suum cupiditate accipiendi
feram pungat.
-
De leone nullum datur mandatum.
De leone non hoc dedimus praeceptum, quia "ipse circuit quarens quem
devoret" (1 Petr 5,8) et "manus eius contra omnes omniumque manus contra
eum" (Gen 16,12).
-
De omni re super vos quaesita iudicium audite.
Novimus quidem persecutores sanctae ecclesiae innumerabiles esse et hos,
qui contentionem non amant, incessanter crudeliusque inquietare
festinant. In hac igitur concilii sententia serena consideratione
pendeat, ut, si aliquis in partibus orientalis regionis vel in quocumque
alio loco super vos rem aliquam quaesierit, vobis per fideles et veri
amatores iudices audire iudicium praecipimus, et quod iustum fuerit
indeclinabiliter vobis facere similiter praecipimus.
-
Similiter de omnibus rebus vobis subtractis.
Haec eadem regula in omnibus rebus vobis immerito ablatis perenniter
iubemus ut teneatur.
-
Ut liceat eis habere terras.
Divina, ut credimus, providentia a vobis in sanctis locis sumpsit
initium hoc genus novum religionis, ut videlicet religioni militiam
admisceretis et sic religio per militiam armata procedat, hostem sine
culpa feriat. Iure igitur iudicamus, cum milites templi dicamini, vos
ipsos ob insigne meritum et speciale probitatis donum terram et homines
habere et agricolas possidere et iuste eos regere, et institutum debitum
vobis specialiter debur impendi.
-
De infirmis militibus et aliis fratribus.
Male habentibus super omnis adhibenda est (BR 36,1) enim cura pervigil
et quasi Christo eis serviatur, ut evangelium: "Infirmus fui et
visitastis me" (Mt 25,36) memoriter teneatur. Hi etenim diligenter et
patienter portandi sunt, quia de talibus superna retributio indubitanter
acquiritur (BR 36,5).
-
De procuratoribus infirmorum.
Procuratoribus vero infirmantium omni observantia atque pervigili cura
praecipimus, ut quaecumque sustentationi diversarum infirmitatum sint
necessaria, fideliter ac diligenter iuxta domus facultatem eis
administrent, verbi gratia carnem et volatilia et cetera, donec sanitati
reddantur.
-
Ut nullus alium ad iram provocet.
Praecavendum est nempe non modicum, ne aliquis aliquem commovere ad iram
praesumat, quia propinquitate et vinculo divinae fraternitatis tam
pauperes quam potentes summa clementia aequaliter astrinxit.
-
De coniugatis.
Fratres autem coniugatos hoc modo habere vobis permittimus, ut, si
fraternitatis vestrae beneficium et participationem unanimiter petunt,
uterque substantiae suae portionem et quicquid amplius acquisierint,
unitati communis capituli post mortem concedant et interium honee gstam
vitam exerceant et bonum agere fratribus studeant; sed veste candida et
chlamide alba non incedant. Sie vero mariuts ante obierit, partem suam
fratribus relinquat et coniux de altera vitae sustentamentum habeat. Hoc
enim iniustum consideramus, ut cum fratribus Deo castitatem
promittentibus fatres huiusmodi in una eademque domo maneant.
-
Ut amplius non liceat habere sorores.
Sorores quidem amplius periculosum est coadunare, quia antiquus hostis
femineo consortio complures expulit a recto tramite paradisi. Ideoque
fratres carissimi, ut integritatis flos inter vos semper appareat, hac
consuetudine amodo uti non licet.
-
Quod non sit bonum participare cum excommunicatis.
Hoc fratres valde cavendum atque timendum est, ne aliquis ex Christi
militibus homini excommunicato (BR 26,1) nominatim ac publice aliquo
modo se iungere aut res suas accipere praesumat, ne anathema maranatha
similiter fiat. Si vero interdictus tantum fuerit, cum eo
participationem habere remque suam caritative accipere non immerito
licebit.
-
Qualiter milites recipiantur.
Si quis (BR 60,1) miles ex massa perditionis vel alter saecularis,
volens saeculo renuntiare, vestram vitam communem elegerit, non ei
statim assentiatur, sed, iuxta illud apostoli: "Probate spiritus, si ex
Deo sunt" (1 Joh 4,1), ei ingressus concedatur (BR 58,1-3). Legatur
itaque regula (BR 58,9) in eius praesentia, et si ipse praeceptis
expositae regulae diligenter obtemperaverit, tunc, si magistro et
fratribus eum recipere placuerit, convocatis fratribus desiderium et
petitionem suam cunctis animi puritate patefaciat. Deinde vero terminus
probantionis in consideratione et providentia magistri secundum
honestatem vitae petentis omnino pendeat.
-
Si omnes fratres sunt vocandi ad consilium.
Non semper omnes fratres ad consilium convocare (BR 3,3) iubemus, sed
quos idoneos et consilio providos magister cognoverit. Cum autem de
maioribus tractare voluerit, ut est dare communem terram, vel de ipse
ordine disceptare, aut fratrem reciepere, tunc omnem congregationem, si
magistro placet, convocare (BR 3,1) est competens; auditoque communis
capituli consilio, quod melius et utilius magister consideravit, illud
agatur (BR 3,2).
-
Qualiter fratres oportet orare.
Orare fratres, prout animi vel corporis affectus postulaverit, stando
aut sedendo, tamen cum summa reverentia simpliciter (BR 52,4, vgl. cap.
20) et non clamose, ut unus alium non conturbet, communi consilio
iubemus.
-
De fide servientium.
Agnovimus nempe complures ex diversis provinciis, tam clientes quam
armigeros, pro animarum salute animo ferventi ad terminum cupientes in
domo vestra mancipari. Utile est autem, ut fidem eorum accipiatis, ne
forte veteranus hostis in Dei servitio aliquid furtive vel indecenter
eis intimet, ut a bono proposito repente exterminet.
-
Qualiter pueri recipiuntur.
Quamvis regula sanctorum patrum pueros in congregatione permittat
habere, nos de talibus non collaudamus vos onerare unquam. Qui vero
filium suum vel propinquum militari religione perenniter dare voluerit,
ad annos, quibus armata manu possit viriliter inimicos Christi de terra
sancta delere, eum nutriat. Dehinc secundum regulam in medio fratrum
pater vel parentes eum statuant et suam petitionem cunctis patefaciant
(BR 59,1). Melius est enim in pueritia non vovere quam postea facus vir
enormiter retrahere.
-
Qualiter senes honorare debent.
Senes autem pia consideratione secundum virium inbecillitatem supportare
ac diligenter honorare oportet; et nullatenus districte in his, quae
corpori sunt necessaria, teneantur, tamen salva auctoritate regulae (BR
cap. 37).
-
De victu et vestitu fratrum.
Illud quoque congrue et rationabiliter manutenendum censemus, ut omnibus
fratribus remanentibus victus secundum loci facultatem aequaliter
tribuatur. Non est enim utilis personarum acceptio sed infirmitatum
necessaria est consideratio (BR 34,1).
-
De freatriubs, qui per diversas provincias diriguntur.
Fratres vero, qui per diversas provincias (BR 1,10); vgl. cap. 50, 51,
67) diriguntur, regulam, in quantum vires expetunt, servare in cibo et
potu et ceteris studeant et irreprehensiblitier vivant, ut et "ab his,
qui foris sunt, bonum testimonium habeant" (1 Tim 3,7), religionis
prosositum nec verbo nec actu polluant sed maxime omnibus, quibus se
coniunxerint, salea sapientia et bonorum operum exmplis condimentum
praebeant. Apud quem hospitari decreverint, fama optima sit decoratus,
et, si fierei potest, domus hospitis in illa nocte nunquam dehabeat
lumen, ne tenebrosus hostis occasionem aliqam, quod absit, inferat. Ubi
autem milites non exommunicatos congregare audierint, illuc pergere, non
considerantes tam temporalem utilitatem, uam aeternam animarum illorum
salutem, dicimus. Illis autem fratribus in ultramarinis partibus spe
subvectionis ita directis hac conventione eos, qui militari ordini se
iungere perenniter voluerint, recipere collaudamus, ut in praesentia
episcopi illius provinciae uterque conveniant et voluntatem petentis
praesul audiat. Audita itaque petitione mittat eum frater ad magistrum
et ad frateres, qui sunt ad templum, quod est in Ierusalem, et si vita
eius est honesta talique consortio digna, misericorditer recipiatur, si
magistro et fratgribus bonum videtur. Si vero interim obierit, pro
labore et fatigatione, quasi uni ex fratribus totum beneficium et
fraternitias pauperum commilitonum Christi ei impendatur.
-
De decimis recipiendis.
Credimus namque affluentibus relictis divitiis vos spontaneae paupertati
esse subiectos. Unde decimas vobis communi vita viventibus iuste habere
hoc modo demonstramus. Si episcopus ecclesiae, cui decima iure debetur,
vobis caritative eam dare voluerit, assensu communis capituli de illis
decimis, quas tunc ecclesia possidere videtur, vobis tribuere debet. Si
autem quislibet laicus adhuc illam ex patrimonio suo damnabiliter
amplectiutur et se ipsum in hoc valde redarguens vobis eandem reliquerit,
ad nutum eius qui praeest tantum, sine consensu capituli id agere potest.
-
De levibus et gravioribus culpis.
Si aliquis frater loquendo aut militando aut aliter aliquid leve
deliquerit, ipse ultro delictum suum satisfaciendo magistro ostendat et
de livibus, si in consuetudine non habentur, levem poenitentiam habeat.
Sie vero eo latente per aliquem alium culpa cognita fuerit, maiori et
evidentiori subiaceat disciplinae et emendationi (BR 46,1-4). Si autem
grave (vgl. BR cap. 44) erit delictum, retrahatur a familiaritate
fratrum, nec cum illis simul in eadem mensa edat, sed solus refectionem
sumat, dispensationi et iudicio magstri totus se incumbat, et salvus in
die iudicii permaneat.
-
Qua culpa frater amplius non recipiatur.
Ante omnis providendum est, ne quis frater potens aut impotens, fortis
vel debilis, volens se exaltare ac paulatim superbire, ac suam culpam
deferendere, indisciplinatus remaneat, sed si emendare noluenrit, ei
districtior correptio accedat (BR 28, 1-2). Quod si piis ammonitionibus
et fusis pro eo orationibus (vg. BR Cap. 27) emendare noluerit, sed in
superbiam magis ac magis se erexerit, tunc secundum apostolum de pio
eradicetur grege: "Auferte malum ex vobis" (1 Kor 5,13). Necesse est, ut
a societate fratrum fidelium ovis morbida removeatur (BR 28, 6-8).
Ceterum magister, qui baculum et vigam manu tenere debet, baculum
videlicet, quo aliorum virium imbecillitates sustentet, virgam vero, qua
vitia delinquentium zelo rectitudinis feriat, consilio patriarchae et
spirituali consideratione id agere studeat, ne, ut ait beatus Maximus
(S. Maximi ep. Taurinensis Homil. 107). "aut solutior lenitas
cohibentiam praebat peccandi, aut immoderatra serveritas a lapsu non
revocet delinquentem".
-
Quo tempore fratres utantur lineis camisiis.
Inter ceterea quidem pro nimio ardore orientalis regionis misericorditer
consideramus, ut a paschali sollemnitate usque ad omnium sanctorum
sollemnitatem unicuique una camisia linea tantum, non ex debito sed sola
gratia, detur - illi dico, qui ea uti voluerit -, alio autem tempro
generaliter comnes camisias laneas habeant.
-
In quibus pannis iaceant.
Singulus quidem per singula lecta dormire, non aliter, nisi permaxima
causa vel necessitas evenerit, communi consilio collaudamus. Lectualia
vero vel lectisternia moderata dispensatione magistri unusquique habeat
(BR 22, 1-2; vgl. cap. 55). Credimus enim post saccum culcitram et
coopertorium unicuique sufficere. Qui vero ex his uno carebit; carpitam
heabeat, et in omni tempore tegimine lineo vel veluso frui bene licebit.
Vestiti autem camisiis et femoralibus semper dormiant (BR 22, 5).
Dormientibus itaque fratribus iugiter usque ad mane nunquam desit
lucerna.
-
De vitanda murmuratione.
Aemulationes, invidias, livorem, murmur, susurrationes, detractationes
divina ammonitione vitare et quasi quandam pestem fugere vobis
praecipimus. Studeat igitur unusquisque vigilanti animo, ne fratrem suum
clam culpet aut reprehendat, sed illud apostoli curiose secum
animadvertet: "Ne sis criminator et susurro in populo" (Lev 19, 16). Cum
autem frater fratrem liquide aliquid peccasse cognoverit, pacifice et
fraterna pietate iuxta Domini praeceptum (BR 23,2) inter se et illum
solum corripiat. Et si eum non audierit, alium fraterem adhibeat. Sed si
utrumque contempserit, in conventu publice orbiurgetur coram omnibus (BR
23,3) Magnae enim caecitatis sunt, qui alios detrahunt, nimiae sunt
infelicitatis, qui se a livore minime custodiunt, unde in antiquam
versuti hostis nequitiam demerguntur.
-
Ne attendant vultum mulieris.
Periculosum esse credimus omni religioso vultum mulieris nimis
attendere, et ideo nec viduam nec virginem nec matrem nec sororem nec
amitam nec ullam aliam feminam aliquis ex fratribus osculari praesumat.
Fugiat ergo feminea oscula Christi militia, per quae solent homines
seapius periclitari, ut pura consicientia et secura vita in conspectu
domini perenniter valeat conversari.
-
Ut nullus compater amplius fiat.
Omnibus quidem tam militibus quam clientibus generaliter praecipimus, ut
nullus amodo infantes levare a fonte praesumat, et non sit ei pudor in
tali sacramento compatres et commatres refutare, quia talis pudor magis
adducit gloriam quam peccatum et proculdubio non parat femineum osculum,
immo expellit opprarium.
-
De praeceptis.
Omnia superiora praecepta et quaecumque in hac scripta sunt regula, in
voluntate et proposito erunt (magistri) (Br 65, 16). In nomine Patris et
Filii et Spiritus sancti. Amen.